Monday, February 11, 2013

Φιλοσοφικό Τηλεγράφημα: Πάπας, μια ανακοίνωση στα Λατινικά, αρχαία γνώση…

3f6b270a14253305290f6a7067008151
Φιλοσοφικό Τηλεγράφημα του Σπύρου Κάκου [2013-02-11]: Ο Πάπας ανακοίνωσε την παραίτηση του στα Λατινικά. Όχι απλά γραπτά Λατινικά. Μίλησε Λατινικά στη συνάντηση του με τους Καρδινάλιους. [πηγή: Yahoo! News] Αυτό είναι ένα από τα βασικά στοιχεία της Φιλοσοφίας της Θρησκείας: η διατήρηση της αρχαίας γνώσης για να μπορούν να την χαίρονται όλοι οι “μοντέρνοι” άνθρωποι… Στην εποχή του “έσο μοντέρνος αλλιώς εξαφανίσου” πρέπει να προσέχουμε πραγματικά τέτοια μαθήματα.
 
> Δείτε εδώ το λατινικό κείμενο της ανακοίνωσης [1]:

Fratres carissimi

Non solum propter tres canonizationes ad hoc Consistorium vos convocavi, sed etiam ut vobis decisionem magni momenti pro Ecclesiae vitae communicem. Conscientia mea iterum atque iterum coram Deo explorata ad cognitionem certam perveni vires meas ingravescente aetate non iam aptas esse ad munus Petrinum aeque administrandum.

Bene conscius sum hoc munus secundum suam essentiam spiritualem non solum agendo et loquendo exsequi debere, sed non minus patiendo et orando. Attamen in mundo nostri temporis rapidis mutationibus subiecto et quaestionibus magni ponderis pro vita fidei perturbato ad navem Sancti Petri gubernandam et ad annuntiandum Evangelium etiam vigor quidam corporis et animae necessarius est, qui ultimis mensibus in me modo tali minuitur, ut incapacitatem meam ad ministerium mihi commissum bene administrandum agnoscere debeam. Quapropter bene conscius ponderis huius actus plena libertate declaro me ministerio Episcopi Romae, Successoris Sancti Petri, mihi per manus Cardinalium die 19 aprilis MMV commissum renuntiare ita ut a die 28 februarii MMXIII, hora 29, sedes Romae, sedes Sancti Petri vacet et Conclave ad eligendum novum Summum Pontificem ab his quibus competit convocandum esse.

Fratres carissimi, ex toto corde gratias ago vobis pro omni amore et labore, quo mecum pondus ministerii mei portastis et veniam peto pro omnibus defectibus meis. Nunc autem Sanctam Dei Ecclesiam curae Summi eius Pastoris, Domini nostri Iesu Christi confidimus sanctamque eius Matrem Mariam imploramus, ut patribus Cardinalibus in eligendo novo Summo Pontifice materna sua bonitate assistat. Quod ad me attinet etiam in futuro vita orationi dedicata Sanctae Ecclesiae Dei toto ex corde servire velim.

Ex Aedibus Vaticanis, die 10 mensis februarii MMXIII

> Πηγαίντε εδώ για να ΑΚΟΥΣΕΤΕ την ανακοίνωση όπως έγινε (πατήστε το audio link στο κάτω μέρος)

(c) Φιλοσοφικά Τηλεγραφήματα - Φιλοσοφικός σχολιασμός της επικαιρότητας...


  > Main articles / Κύρια άρθρα   > Limits of Science   > Όρια της Επιστήμης
  > Religion & Science Unification   > Φιλοσοφία Επιστήμης & Θρησκείας

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...